Tob 4

1Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, 2dixitque ei: Audi fili mi verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe. 3Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius: 4memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. 5Cum autem et ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelias eam circa me. 6Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri. 7Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. 8Quo modo potueris, ita esto misericors. 9Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. 10Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. 11quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. 12Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam. 13Attende tibi fili mi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. 14Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. 15Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. 16Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. 17Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. 18Panem tuum, et vinum tuum super sepulturam iusti constitue, et noli ex eo manducare, et bibere cum peccatoribus. 19consilium semper a sapiente perquire. 20Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. 21Indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo: 22et ideo perquire quo modo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. 23Noli timere fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
Copyright information for VulgS